- ELYMI
- ELYMIPoenorum socii, de quibus Thucydides: Μοτύην καὶ Σολόεντα καὶ Πάνορμον ἐγγὺς τῶ Ε᾿λύμων συνοικίσαντες ενέμοντο ξυμμαχίᾳ τὲ πίσυροι τῶ Ε᾿λύμων. Hinc in Pausaniae Phocicis, qui Pachynum pro Lilybaeo iam semel usurpavit, Antiochus Syracusanus inter cetera de Cnidiis refert, ὠς ἐπι Παχύνῳ τῇ ἄκρᾳ τῇ εν Σικελίᾳ κτίσαντες πόλιν αὐτοὶ μὲν ενπίπτουσιν ὑπὸ Ε᾿λύμων καὶ Φοινίκων πιεςθ έντες. Hos Elymos plerique volunt Troianae fuisse originis, et partem habuisse Elymum Aegesti, vel Acestae socium, de quo Poeta passim.Thucydid. Ι᾿λίου δὲ ἁλισκουνίου τῶ Τρώων τινὲς διαφυγόνσερ Α᾿χαιοὺς, πλοίοιςτἀφικνοῦνται πρὸς την` Σικελίαν, καὶ ὅμοροι τοῖς Σικανοῖς ὀικήσαντες, ξύμπαντες μὲν Ε῎λυμοι ενλήςθησαν. Dionys. Halicarn. de Aenea et sociis: Κατάγονται τῆς νήσου καλούμενα Δρέπανα, ενςθα περιτυγχάνουσι τοῖσ σμὲν Ε᾿λύμῳ καὶ Α᾿ιγέςτῳ προσεξελθοῦσιν εν τῆσ Τροίασ, ὁι ᾤκησαν περὶ ποταμὸν λεγομενον Κριμισόν. Addit aliquanto post ab Elymo dictos Elymos, potius qum Aegestos ab Aegesto, quia propter regium genus Elymi maior erat dignatio. Sil. Ital. Pun. Bell. l. 14. v. 46.Miscuerunt Phrygiam prolem Troianus Acestes,Troianusque Helymus.De Elymo Troiano, quem Anchisae nonnulli volunt nothum fuisse filium, plura vide apud Strab. Serv. Isacium et alios. Tamen Elymos in Sicilia Scylax a Troianis distinguit. Et apud Dionys. Halicarn. cosdem Elymos Hellanicus ex Italia deducit, tertiâ aetate ante Traianum bellum. Et Steph. in Α᾿ιανὴ Elymi cuiusdam Regis Tyrrhenorum meminit, cuius fil. Aenam urb. in Macedonia condidit. Summo denique poetae Elymus licet Troiani Acestae comes et socius, Siculus tamen, non Troianus est. Virg. l. 5. Aen. v. 300.Tum duo Trinacrii iuvenes Helymus, PanopesqueAssueti silvis, comites senioris Acestae.Elymos itaque putamus Sicanorum fuisse partem quae cum Poenis iniit foedus. Et Elymorum nomen sumptum ex Phoenicio alim vel elim αρχαϊκῶς, quo vel excelsa loca vel ii homines significantur. qui in excelsis locis degunt. Ea enim est verbi vis. Et Elymi nullas urbes alibi habuêrunt quam in montibus, v. g. Erycem, Aegestam et Entellam. Bochart. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.